monumenta.ch > Beda Venerabilis > 64 > bsbClm6224.250 > csg48.108 > sectio 18 > bsbClm6329.179 > sectio 17 > uwbM.p.th.f.69.122 > 6 > bsbClm6329.160 > uwbM.p.th.f.12.72 > sectio 35 > uwbM.p.th.q.1a.218 > sectio 68 > sectio 5 > csg51.198 > sectio > bnf10439.68 v > sectio 21 > csg75.840 > 5 > sectio 23 > sectio 15 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 9, 5
Opportunum valde videbatur ut cum malo servo unum talentum tollitur, ei potius qui duo quam qui quinque talenta acceperat daretur. Illi enim dari debuit qui minus quam qui plus habuit. Sed, sicut superius diximus, per quinque talenta, quinque videlicet sensus, id est exteriorum scientia designatur, per duo autem intellectus et operatio exprimitur. Plus ergo habuit qui duo quam qui quinque talenta perceperat, quia qui per quinque talenta exteriorum administrationem meruit, ab intellectu interiorum adhuc vacuus fuit. Unum ergo talentum, quod intellectum significare diximus, illi dari debuit qui bene exteriora quae acceperat ministravit. Quod quotidie in sancta Ecclesia cernimus, quia plerique dum bene ministrant exteriora quae accipiunt, per adiunctam gratiam ad intellectum quoque mysticum perducuntur, ut etiam de interna intelligentia polleant qui exteriora fideliter administrant.